Tuesday, January 31, 2006

Aeneid 2.370-377

Primus se Danaum magna comitante caterva
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
'Festinate, viri! Nam quae tam sera moratur
segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?'
Dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
fida satis) sensit medios delapsus in hostis.

Monday, January 30, 2006

Aeneid 2.347-360

Quos ubi confertos audere in proelia vidi,
incipio super his: 'Juvenes, fortissima frustra
pectora, si vobis audentem extrema cupido
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis;
excessere omnes adytis arisque reictis
di quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
incensae: moriamur et in media arma ruamus.
Una salus victis nullam sperare salutem.'
Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu
raptores atra in nebula, quos improba ventris
exegit caecos rabies catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus
urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.

Aeneid 2.361-369

Quis cladem illius noctis, quis funera fando 360
explicet aut possit lacrimis aequare labores?
Urbs antiqua ruit multos dominata per annos;
plurima perque vias sternuntur intertia passim
corpora perque domos et relligiosa deorum 365
limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
victoresque cadunt Danae. Crudelis ubique
luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.